Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1105

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen, dem Edlen Aripo, Liegenschaften zu Weichs gegen 47 Morgen zu Vierkirchen.
Datierung: 937-957

ITEM COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ARIBONIS DE UVIHSA ET FIETHCHIRIHHA.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum nec et quendam nobilem virum Aripo nuncupatum suum militem quandam complacitationem cum consilio et consensu suorum facere fidelium sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi in loco Vuihsa dicto de arabili terra iugera XL suae proprietatis et de prato iugera II et de silva iugera III cum duobus curtiferis uno edificato alio sine edificiis perpetualiter ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi persistendum. Econtra vero in recompensationem eiusdem commutationis idem prefatus laudabilis episcopus una cum manu iam ante dicti advocati prescripto suo vassallo de rebus predictae aecclesiae in loco qui dicitur Fiehtchirihha arabilis terrae iugera XLIIII et de prato iugera III aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-teneat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat) atque in dei nomine feliciter possideat. Amen. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Inprimis Otachar. Engildio. Ŏgo. Papo. Fridarat. Anno. Sigimuot. Adalpreht. Kozpreht. Isangrim. Vuoluolt. Vuolamunt. Ŏto. Heimo. Vuoluolt. Liutprant. Vuetti. Khunipreht.