Bischof Lambert und der Edle Aripo vertauschen Unfreie.
Datierung: 937-957
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Aripo nuncupatum quandam commutationem mancipiorum cum consilio et consensu omnium aecclesiae praefatao fìdelium facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus nobilis vir in manus prescripti episcopi et advocati sui Ratoldi tria mancipia Engilni, Uuolfni, Diotpirich nominata ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existenda. Econtra vero in recompensatione ipsorum mancipiorum idem iam ante dictus laudabilis episcopus una cum manu pretitulati sui advocati eidem prefato nobili viro de mancipiis prescriptae aecclesiae duo mancipia Vuillipold et Uvaltrât dicta aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde duas-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Engildio. Papo. Aripo. Adalhoh. Kotescalch. Kundheri. Anno. Fridarat. Isanhart. Isangrim. Ellinrih. Meginrat. Erchanpreht. Adalpreht. Adalfrid. Uuoluolt. Vuoluolt. Uuolamunt. Rahholf. Sindolt.