Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1048

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Marahuuart dessen Besitz zu Itzling und Diemannskirchen gegen anderen zu Helmsdorf.
Datierung: 926-937

Inter-mutari (= 1047) Inter omnes huius mundi varietates magna est necessitas atque caucio, ut quidquid de ecclesiasticis vel secularibus negotiis agatur serie literarum et firmitate veracium testium ita ligetur et firmetur, ne in postmodum ab ullo possit dissolvi vel mutari

Quapropter noverint omnes in Christo fìdeles, qualiter Uuolfhrammus venerabilis Frigisingensis ecclesiae episcopus et quidam nobilis vir nomine Marahuuart quandam inter se commutationem fieri voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi accipiente unȃ advocato suo Kepolfo quicquid proprietatis habuit ad Izcilingun cum quesitis et inquirendis, insuper vero ad Terremareschirihun hobas III et quicquid ibi habuit Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietati tradidit idem laudabilis episcopus cum predicto suo advocato eidem nobili viro de parte sue ecclesiae quicquid habuit ad Helmunesdoref excepta una silva in septentrionali fluminis parte iacenti in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur et ut verius ab omnibus Christianis per futura annorum curricula credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos et per aures traxerunt Reginperht. Jocob. Meginhart. Kotascalh. Krimperht. Adalhoh. Ȃto. Atto. Helmperht. Uuodalker. Eremperht. Aripo. Uuoto. Uuichart. Reginheri. Adaluuic. Adalperht. Folrat. Rihheri. Raczos. Sigimunt. Kotascalh. Maganhart. Meio.