Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Diothram Besitz zu Gerlhausen und Allershausen gegen Liegenschaften zu Rehbach.
Datierung: 926-937
Inter omnes huius mundi varietates magna est necessitas atque caucio, ut quidquid de ecclesiasticis vel secularibus negotiis agatur serie literarum et firmitate veracium testium ita ligetur et firmetur, ne in postmodum ab ullo possit dissolvi vel mutari Quapropter noverint omnes in Christo fideles, qualiter Uuolfhrammus venerabilis Frigisingensis ecclesiae episcopus et quidam nobilis vir nomine Diothram quandam inter se commutationem fieri voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi accipiente unȃ advocato suo Kepolfo ad Kerhiltihusun curtifera III hobas II iugera XXXI de pratis carradas XXIIII; insuper ad Adalhereshusun curtiferum I iugera X de pratis carradas IIII Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis tradidit idem laudabilis episcopus cum predicto suo advocato eidem nobili viro de parte sue ecclesiae ad Rehpach curtifera II hobas II iugera XXXI de pratis carradas XXIIII in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Et ut haec commutatio fìrmior habeatur et per future tempora verius credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Arnolt. Krimperht. Atto. Kotascalc. Aripo. Ratkoz. Altman. Meginhart. Kisalhart. Folrat. Eîgil. Pernhart. Sigiperht. Kepolt. Alprich.