Bischof Waldo tauscht von dem Diakon Willibert dessen Besitz zu Dorfacker gegen Lehen zu Allershausen.
Datierung: 902
Pateat cunctis in provintia Baioariorum consistentibus, qualiter quidam diaconus nomine Willibertus adiens clementiam venerabilis Vualdonis episcopi Frigisingensis aecclesiae deprecans, ut sibi cum eo licuisset pro domus dei ac sua utilitate quandam complacitationem peragere, hoc etiam domino episcopo prout ipse voluit per omnia consensit Constat quod omnis homo ista transitoria possidens cum his desiderat possidere gaudia sine fine mansura. Hoc etiam consolamine conpunctus praefatus Vuillibertus diaconus perveniens ante altare sanctae Mariae genitricis dei sanctique Corbiniani confessoris Christi presente domino episcopo et maxima turba fidelium suorum tradidit in capsam sanctae Mariae et in manus prescripti laudabilis episcopi et advocati sui Jacobi potestativa manu nullo contradicente domo dei et rectoribus sanctae dei aecclesiae perpetualiter fruendum quicquid ipso die negotio et adquisitionis suae iuste et legaliter ad Dorfacrun visus fuit habere, hoc est curtam domum horreum cum ceteris aedificiis pomerium mancipia III terris cultis et incultis pratis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus exitibus et reditibus mobilibus et immobilibus quesitis et inquisitis totum et integrum, nihil pretermittens domo dei tradidit et rectoribus aecclesiae possidendum Econtra vero in recompensatione huius complacitationis ac supra titulatae peractae traditionis tradidit venerabilis episcopus suusque advocatus nomine Jacob eidem suprafato Williberto diacono et advocato suo Rihholfo prope flumen quod dicitur Glana in villa que dicitur Adalhereshusa quicquid illo die et tempore ibi in beneficium habere a domo dei ac episcopo videbatur, hoc est curta domo horreo mancipiis; insuper etiam sibi concessit ad eandem rem retinendum atque fruendum iure hereditario hobam I molinam I caeterisque rebus omnibus rite ác legabiliter ad supradictas res pertinentibus âc iuste aspicientibus, hoc est terris cultis et incultis pratis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus exitibus et reditibus mobilibus et immobilibus quaesitis et inquisitis totum et integrum, nil pretermittens prefato dedit Vuilliberto diacono tenendum et quicquid inde libuerit faciendum sine ullius contradictionis molestia. Eo tenore ác firmitate ista peracta est traditio, ut fidelissimus Vvillibertus diaconus ambae res, hoc est suae proprietatis ác beneficii usque ad obitum vitae suae de hoc seculo annum et diem suam peragere memoriam habeat licentiam proximo seu suo amico commendare; post hoc tempus impletum ambae res beneficium ac proprietas ad domum dei et ad rectores ecclesiae sine omnium contradictione pertinerent Actum est ad Frigisingam in dei nomine feliciter anno incarnationis DCCCCII. Testes Asperht. Ruodperht. Sigimot. Alprich. Erchanfrid. Liutfrid et alii.