Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1034

Der Edle Einhart übergibt seinen Besitz zu Schönbrunn gegen ein Lehen zu Mintraching.
Datierung: 899-903

TRADITIO ET COMPLATITATIO QUAM EINHART FECIT.

Notum sit omnibus huius sedis presulibus caeterisque fidelibus, quod Uualdo venerabilis episcopus et Einhart nobilis laicus quandam conplatitationem ob compendium domus dei inter se fecerunt Tradidit igitur idem Einhart nullo contradicente potenti manu pro se suisque parentibus quicquid proprietatis ad Prunnun habuit et statim domo dei et episcopo suoque advocato Jacobo dimisit ea videlicet ratione et tenore quatenus beneficium quod de domo dei ad Munirinchingun habuit usque in finem vitae suae ei habere nullo inrumpente inconcusse licuisset post obitum vero suum et proprium quod domo dei tradidit et beneficium quod econtra accepit ad domum dei et ad rectores illius ecclesiae aevo tempore pertineant et insuper merces aeterna succrescat Isti sunt qui hoc coram requie sanctae Mariae sanctique Corbiniani et audierunt et viderunt et per aures testes tracti sunt Cotehelm. Ruodperht. Engilhart. Cozperht. Immo. Vuicco. Fridaperht. Ruodperht. Paldacchar. Item Ruodperht. Vuicpold. Irmfrid. Helmperht. Vuaninc. Petto. Talamot. Richilo. Egilolf. Hitto. Alius Hitto. Árhart. Reginhart.