Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 891

Bischof Anno tauscht von dem Grafen Cotascalc gegen Liegenschaften zu Hetzenhausen solche zu Weng und Hollenbach.
Datierung: 864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET COTASCALCUM COMITEM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Cotascalcum comitem uxoremque eius nomine Altasuind quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione pretitulatae Frigisigensis ecclesiae eidem Cotascalco comiti uxorique eius in loco qui dicitur Zezinhusir una cum consensu et cohibentia canonicorum seu monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam serenissimi regis ecclesiam curtem domum pomerium humularium horreum et de terra arabili iugera CCXL de pratis carradas CCC Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit praedictus Cotascalcus comis simul cum coniuge sua de parte proprietatis suae eidem venerabili episcopo ad prefatam ecclesiam habendum in loco qui dicitur Uuengia curtem cum domo de terra arabili CCXXV de pratis carradas CC, ad Holunpahc curtem cum domo et tertiam partem ecclesiae de terra arabili iugera CLIIII de optimis pratis carradas XXXV et de aliis sufficienter.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.) Isti sunt testes: Heimperht. Uuolfperht. Eparheri. Eginolf.