Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 890

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Engildio gegen einen Hof zu Perlach 4 Morgen ebenda.
Datierung: 864 06 19
Ausstellungsort: Föhring

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ENGILDEO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum Frigisingensis ecclesiae necnon et quendam nobilem virum nomine Engildio quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus ex parte supradictae ecclesiae eidem nobili viro in proprietatem habendum curtiferum I in vico qui vocatur Peraloh Et econtra accepit in reconpensationem earum rerum ab ipso Engildeone partem hereditatis suae ad prefatam dei ecclesiam habendum iugera IIII in praedicto loco. Unde—accepit (= 834) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas fieri inter se rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit) habeat teneat sive possideat ac faciat inde quicquid illi placuerit. Hoc factum est in publico placito in curte dominico qui vocatur Feringa in presentia venerabilium virorum quorum nomina hic adnotantur Meginhart comes. Alprat comes. Orendil comes. Anzo comes. Cotascalh. Adaluni. Sigimuot. Irminheri. Atto. Reginfrid. Tozzi. Craman. Uuillihelm. Pápo. Uuolfolt. Rihpald. Perhtolt. Husing. Petto. Uuolfperht. Heimperht. Uuirunt. Fatto. Ratolt. Immino. Herideo. Perenhart. Eginolf. Arn. Rihhart. Regino. Alter Irminheri. Altaperht. Cundpato. Ôtachar. Ihho. Alius Eginolf. Liutolt. Alter Ôtachar. Uuarmunt. Craman. Actum est sub die consule quod est XIII. kal. iulii indictione XII feliciter in domino.