Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 885

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Altiperht gegen 7 Tagwerk zu Pfettrach ebensoviel zu Haselbach.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ALTIPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Altiperht, ut aliquas rês pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod et ita fecerunt Dedit itaque Anno episcopus ex ratione prefatae ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem ad habendum in loco quae dicitur Phetarahc iornales VII Et econtra dedit memoratus laicus nomine Altiperht ex suo proprio supradicto Annone episcopo ad partem monasterii sui in loco quae dicitur Hasalpahc iornales VII.

Unde—potestatem faciendi (= 671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi.).