Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 871

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Kundfrid gegen Teile eines Hofes zu Dietrichsdorf das dreifache Mass ebenda.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE KUNDFRID.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kundfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prescriptus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Deotrihesdorf partem curtiferi unius Et econtra in recompensatione illius rei dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum in eodem loco enimvero tripliciter. Unde—possideat aevis temporibus. (=748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).