Bischof Anno tauscht von dem Edlen Cundpold gegen 20 Morgen zu Berghofen ebensoviel zu Eching.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum et quendam nobilem virum nomine Cundpold quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione Frigisigensis ecclesie prefato nobili viro nomine Cundpold una cum consensu monachorum seu canonicorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis in loco qui dicitur Perchoua iugera XX Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit idem nobilis vir glorioso episcopo ad partem predicti monasterii in loco que nominatur Ehinga iugera XX. Unde rogaverunt pari tenore duas cartas esse inter se conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus