Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 864

Bischof Anno schlichtet einen Streit zwischen Adalfrid und dem Schultheiss Atto um ein Lehen zu Walpertshofen.
Datierung: 860-869
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO HOLZA.

Ratio causae quam habuit Adalfrid in certamine contra Attonem sculthazum certantes pro quodam loco nomine Holza quod alio nomine dicitur Waldprandeshouen. Venerunt in Frisingam in presentia Annonis episcopi, quia eadem causa ad eum pertinebat. Unde idem Adalfrit cum iuramento confirmavit contra Attonem sculthazum Milizzam uxorem suam eundem locum habere usque ad finem vite suae; post discessum vero illius incunctanter in omni confinio ad Frisingam ad sanctam Mariam persistere. Nomina testium in libro traditionum habentur.