Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 854

Der Edle Rantuuic übergibt seinen Besitz zu Edelshausen und Lampertshofen.
Datierung: 860 01 15
Ausstellungsort: Buch (?)

Traditionem quam fecit quidam homo nobilis nomine Rantuuic ad Cetileshusun et Lantperteshofon totum et integrum quicquid in ipsis visus est habere tradidit in capsam sancte Mariae et in manus venerabilis episcopi Annoni et advocati eius Uuiconi ad Frigisingam stabiliendum evis temporibus, nihil pretermisit quod non totum tradideret nisi mancipia et XII agros Et conplacitavit, ut ille ipsam tradationem haberet usque ad diem obitus sui et post obitum suum filii fratris sui eandem traditionem haberent usque ad diem exitus eorum Et statim confirmavit cum testibus quorum nomina hic notantur Anthelm. Uuolfperht. Alprih. Hrodperht. Uuirunt. Uuico. Pernker. Lanfrid. Nordloh. Erchanperht. Otachar. Liuthart. Hrodlant. Rihhart. Actum est in loco qui dicitur Puoh in XVIII. kal. febr Fideiussores vestiture Liuthart et Hrodlant.