Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hruodrih gegen 16 Morgen zu Grandl(Zinkl)miltach 16 andere zu Hohenkammer.
Datierung: 859-875 08 05
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hruodrih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus et eius advocatus nomine una cum coniventia canonicorum et laicorum seu et per licentiam Hludouuici regis in proprietatem habendum eidem nobili viro in loco qui dicitur Miltaha iugera XVI exstirpare Et econtra accepit in reconpensationem harum rerum de predicto nobili viro ad partem ecclesiae suae de terra arabili iugera XVI in loco nuncupato Chamara.
Unde—possideat aevis temporibus (= 791) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus). Actum est in loco publico Chamara non. aug