Bischof Anno tauscht von dem Edlen Kerolt gegen 9 Morgen zu Ober(Unter)stollnkirchen 9 andere zu „Suuindaha“.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kerolt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione pretitulatae ecclesiae una cum consensu canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam serenissimi Hludouuici regis eidem nobili viro in loco qui dicitur Stallinkirihha de arabili terra iugera VIIII Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prefatus nobilis vir nomine Kerolt ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco iugera VIIII in villa quae dicitur Suuindaha fixa ratione aeternaliter possidere.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).