Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 811

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Engilperht gegen Ackerland und eine Wiese zu Vierkirchen dessen Besitz zu Feldmoching.
Datierung: 859 01 07
Ausstellungsort: Allershausen

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ENGILPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam laicum nobilem nomine Engilperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus Engilberto partem ecclesie suae in loco qui dicitur Feotchiriha iornales XX pratum I Econtra in reconpensatione harum rerum Annoni episcopo dedit prefatus homo ad partem ecclesiae suae in loco qui dicitur Feldmohhinga quicquid proprietatis habuit in territorio preter curtiferum unum et pratum unum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat, faciant inde quicquid elegerint et nullus successorum episcopi vel parentum laici hoc frangere valeat sed presens commutatio aevis temporibus firma permaneat Actum ad Adalhareshusun VII. id. ian anno incarnationis domini DCCCLVIIII. feliciter in domino.