Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 808

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Mahtperht gegen Teile eines Hofes zu Umbertshausen das doppelte Mass Ackerland ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET MAHTPERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Mahtperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus et advocatus suus Heimbertus eidem nobili viro in proprietatem habendum partem curtiferi in loco qui dicitur ad Humperhteshusun Et econtra ille in reconpensatione huius rei dedit prefato episcopo in eodem loco de terra arabili duplum.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).