Bischof Anno tauscht von dem Laien Immo gegen Liegenschaften zu Ober(Unter)lappach solche zu Lengfeld
Datierung: 857-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam laicum nomine Immo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex parte ecclesiae suae cum consensu et cohibentia canonicorum et laicorum etiam et per licentiam domni ac serenissimi Hludouuici regis eidem homini ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Louppah curtem cum domo ceterisque aedificiis, de terra arabili iugera LVIII de pratis carradas XLVII, de silva iugera IIII Econtra in recompensationem harum rerum tradidit episcopo prefatus vir ex parte hereditatis ad suam ecclesiam habendam in villa quae dicitur Lenginfeld curtem cum domo ceterisque aedificiis de terra arabili iugera LVIII de pratis carradas X et VII de silvis iugera XXX.
Unde—possideat inviolabiliter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat inviolabiliter aevis temporibus).