Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hunolf gegen einen Morgen zu Geckenpeunt Teile eines Hofes zu Emmering.
Datierung: 857-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum et quondam nobilem virum nomine Hunolf commutationem inter se facere sicut et fecerunt Dedit itaque iam dictus episcopus Anno cum consensu et coniventia canonicorum aliorumque fidelium suorum in loco qui dicitur ad Kekinpiunt de terra arabili iugerum I Et econtra accepit ab illo in loco qui dicitur ad Emheringon partem curtiferi unius.
Unde – possideat aevis temporibus et ad suam utilitaem vertat nullo contradicente ( =748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus et ad suam utilitaem vertat nullo contradicente.).