Bischof Anno tauscht von dem Laien Heimperht gegen Liegenschaften zu Pellheim solche zu Rumeltshausen.
Datierung: 857-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam laicum nomine Heimperht pro communi utilitate aliquam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus episcopus eidem viro partem ab ecclesia cum consensu et conventione canonicorum sive monachorum etiam et per licentiam Hludouuici serenissimi regis senioris in villa quae dicitur Pelheim curtiferum I cum aedificiis iugera XL de pratis carradas XII ut habeat possideat et in perpetuum quicquid eliget faciat Econtra in reconpensatione harum rerum prefato episcopo dedit idem ipse partem proprietatis suae in villa quae dicitur Rumaneshusir curtiferum I cum aedificiis iugera LII de pratis carradas XII, quod ad domum sanctae Mariae inviolabiliter perseveret. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat nullo successorum episcopi vel parentum predicti laici contradicente, sed presens commutatio ut facta est pro utriusque compendio aevis temporibus firma permaneat