Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 777

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Alpuuin gegen Liegenschaften und eine Unfreie zu Hohen(A-)percha eine Mühle zu Delnhausen.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ALPUUINUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Alpuuinum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro supradicto iugera VIII curtiferum dimidium ancillam I cum duobus filiis in loco qui dicitur Perhchah Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit supradictus vir unum molinae locum in loco nominato Telinhusir. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).