Bischof Anno tauscht von dem Edlen Adalperht gegen 2 Hufen 27 Morgen zu Herschenhofen 3 Kolonien zu Lengfeld.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit igitur praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Horskinhofa de terra culta et inculta de pratis ac de silva hobas II et iugera XXVII Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ex parto proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in loco nominato Lenginfeld de terra excolata et inexcolata de pratis ác de silva colonias III. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).