Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 746

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Heimperht gegen Liegenschaften zu Kienoden solche zu Ampermoching.
Datierung: 855 09 11
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET HEIMBERTI LAICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimperht, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque praedictus episcopus ex ratione ecclesiae suae una cum consensu et coniventia canonicorum sive aliorum fidelium in ipsa ecclesia degentium eidem homini Heimberto ad suum proprium habendum in loco qui dicitur Kem in comitatu Ratolti comitis colonicas VIII molendinem I cum omni vestitura tali sicut ad ipsam sedem in eodem loco pertinere dinoscitur Econtra in reconpensatione harum rerum dedit memoratus Heimperht ex suo proprio ad partem ecclesiae suae praefato episcopo in villa quae dicitur Mohinga colonicas VIIII molinam I molere paratam cum omni tali vestitura sicut advocatus sanctae Mariae in eodem loco accepit. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri iusserunt per quas deinceps uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus faciendi habeat potestatem nullo successorum episcopi vel parentum laici contradicente, sed tamen praesens commutatio firma et inconvulsa evis temporibus permaneat Actum ad Frigisingas III. id. septemb anno incarnationis domini DCCCLV. indictione III. feliciter in domino. Amen.