Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 745

Bischof Anno tauscht von dem Laien Liutprand gegen Liegenschaften zu Haindlfing solche zu Zustorf ein.
Datierung: 855 07 12
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET LIUTPRANDI LAICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam laicum nomine Liutprant, ut aliquas raes pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque praedictus episcopus ex ratione ecclesiae suae una cum consensu et coniventia canonicorum sive aliorum fidelium in ipsa ecclesia degentium eidem homini Liutprando ad suum proprium ad habendum in villa quae dicitur Heidoluinga in comitatu Odalrici comitis colonicas III de pratis carradas C curtiferum cum domo aliisque aedificiis talibus qualibus in partem ipsius domus pertinere dinoscuntur Econtra in reconpensatione harum rerum dedit memoratus Liutprant ex suo seu uxoris suae proprio ad partem episcopii sui praefato episcopo quicquid iure hereditario in villa quae dicitur Zuoltesdorf possedit, hoc est curtem cum domo alioque aedificio colonicas III sive iugera XXVII de pratis carradas C et cum omni tali vestitura sicut in eodem loco habere videbatur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus faciendi habeat potestatem et ut haec commutatio firmior habeatur, manu firmatione regis adprobabitur Actum ad Frigisingam IIII. id. iul anno incarnationis domini DCCCLV. indictione III.