Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 744

Der Edle Kisalpreht übergibt Besitz zu ‚Gelting.
Datierung: 855 04 30
Ausstellungsort: Freising

T(RADITIO) GELTINGEN.

Pateat auribus nobilium virorum, quod quidam vir nobilis nomine Kisalpreht cogitabat quandam traditionem facere sicut et fecit. Venit namque ad domum sancte Marie in presentiam Annonis episcopi et dixit suam de hac causa esse voluntatem. Tunc inito consilio tradidit in altare sancte Mariae quicquid habuit proprietatis ad Geltingun, nichil pretermittens nisi curtiferum I et iugera III, aliud autem totum et integrum tradidit et firmavit ut aevis temporibus inconvulsum existat et permaneat Actum in eodem loco II. kal. mai anno incarnationis domini DCCCLV. indictione II. Testes in libro traditionum habentur