Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 739

Bischof Erchanbert tauscht von dem Edlen Eralo gegen Liegenschaften zu Niederroth ein Aequivalent zu Erlhausen.
Datierung: 853 11 16
Ausstellungsort: Ebersbach

COMMUTATIO INTER ERKANBERTUM EPISCOPUM ET ERALONEM LAICUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabiles viros Erchanbertum episcopum et Eralonem nobilem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque domnus episcopus cum consensu canonicorum sive monachorum partem ecclesiae suae Eraloni in loco qui dicitur Rota terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus, nihil praetermittens quod non totum tradidisset Econtra domnus episcopus ab Eralone suscepit in loco qui dicitur Erlahusun sicut suprascriptum est aequalibus rebus ad domum sanctae Mariae; nihil sibi pretermisit, sed omnia firmiter tradidit. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri iusserunt, ut uterque quod accepit teneat atque possideat et in suam utilitatem vertat nulli autem successorum vel parentum licitum sit frangere sed presens commntatio aevis temporibus firma permaneat Isti sunt testes exinde Ratolt comes. Piligrim. Starcholf. Purchart. Hunperht. Zozo. Reginheri. Eparheri. Reginhart. Jacob. Uuoluolt. Heimperht. Job. Rohinc. Hruodperht. Eccho. Uuichelm. Isangrim. Cundperht. Pald. Putalunc. Eio. Hunperht. Actum est ad Eparesbah XVI. kal. decemb anno incarnationis domini DCCCLIII. indictione XIIII. anno Hluduuuici regis in orientali Francia XVIIII.