Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 725

Die Nonne Waltila übergibt ihren Besitz zu Ober(Unter)kienberg und Ilmmünster.
Datierung: 851 01 31
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO KHCIENPERCH ET ILMINA.

Dominus dicit in evangelio: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis et reliqua Inde cogitavi aliquod remedium animae meae peragere sicut et feci Adii namque ad Frisingas requiem sancte Marie ego Waltila sanctimonialis femina et tradidi proprietatem meam illuc in locis que dicuntur Kiemperch et Ilmina totum et integrum ad sanctam Mariam, hoc est curtiferis terris cultis et incultis pratis silvis pascuis perviis aquis aquarumve decursibus nichil pretermittens quod non totum tradidissem simul cum cuncta acquisitione mea Econtra conplacitavi honeste me conducere et hoc in familie seniorem quisquis rector fuisset, ecclesie provideret quomodo hoc fieret subieci. Sin autem, in mea potestate sit hereditas mea predictis sermonibus traditionem firmavi ad sanctam Mariam, ut parentum meorum nullo contradicente neque coheredum datio mutaretur, sed presens traditio ad sanctam sedem Frisinge aevis temporibus inviolata permaneat Nomina testium in libro traditionum habentur Actum est ad Frisingas in II. kal. feb anno incarnationis domini DCCCLI. indictione XIIII. anno Ludowici regis feliciter. Amen.