Piligrim und Alta übergeben Besitz zu Glonn gegen Lehen zu Schlipps.
Datierung: 851 01 27
Ausstellungsort: Freising
Quis non diligenter imitatur scripturam dicentem divinam: Date temporalia, ut mercetis aeterna Nos indigni Pilgrim et uxor mea Alta pro virium qualitate cogitavimus perpetrare tradidimus tamen ad sanctam Mariam Frisingensis ecclesie propriam hereditatem nostram in loco qui dicitur Glana totum et integrum cum curtiferis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mancipia Econtra suscipientes in beneficium in loco qui dicitur Slipfes, ut nostrum quis alterius superstis extiterit teneat usque ad finem ipsius; sin autem quod non obtamus quisquis rector erit ipsius ecclesie hoc mutare voluerit, fiat traditio in potestate nostra, ut faciamus quod velimus si vero pro beneficio firmum fuerit sicut dictum est, ista traditio ad sanctam Mariam nullo coheredum nostrorum contradicente fixa evis temporibus et inconvulsa permaneat. Nomina testium in libro traditionum habentur Actum est ad Frisingas in VI. kal. febr anno incarnationis domini DCCCLI. indictione XIIII. anno Ludowici regis XVIII. feliciter. Amen.