a) Bischof Chunihoh übergibt seinen Besitz zu Daglfing, Gronsdorf und Vorder(Hinter)eggelburg.
Datierung: 850 07 28
Ausstellungsort: Freising
a) In nomine domini dei aeterni. Cum inspirante divina misericordia consuetudo piae devotionis inolevisset, ut unusquisque pro spe futurae retributionis de rebus sibi transitoriis praemia compensare deberet aeterna, quando nihil sibi de propriis facultatibus minuendo videantur distrahere qui semet ipsos deo sanctorumque tuitionibus humiliter commendantes locis etiam venerabilibus ac deo militantibus possessiones suas inferre satagunt Idcirco placuit atque convenit venerabilem virum Chunihohum episcopum traditionem facere de rebus suis quod et ita fecit Igitur veniens ad sedem sanctam Frigisiensis aecclesiae ubi sanctus Corbinianus confessor corpore requiescit et ubi Erchanbertus venerabilis episcopus eius loci tunc pontifex erat, primo commendans se deo et sancto illo seu cuncte congregationi eiusdem aeclesiae et tradidit ad ipsum sanctum et venerabilem locum omnia et in omnibus quicquid proprietatis eo tempore visus est habere et sui parentes eum hereditaverunt in locis nominatis ad Tagoluingun et ad Gramannesdorf atque Eckilunpurc; ad Tagoluingun videlicet basilicam I in honore coronatorum domini consecratam scilicet prefatus episcopus tradidit in altare sanctae Mariae sicut supra dictum est quicquid iuris iuste habuit et eodem die possidebat in edificiis atque mancipiis seu pecudibus terris cultis et incultis pratis campis perviis rebus mobilibus et immobilibus cum toto questu et conlaboratu quascunque in locis omnibus nihil distrahens quod non tradidisset nisi tantum unam feminam excluserat nomine . . . que iam pridem libertate fuerat concessa. Eo autem modo firmavit veradica sua dicta quasi coram obtutu dei diserta proceribus, ut universalis aecclesiae comerata veradicumque subtitulatione testium esse noscuntur inserta quorum nomina iam pandunt: Primitus Alprat comes. Sigamot. Kernand. Pupo. Reginperht. Reginpoto. Pertolt. Tozzi. Uuillihelm. Meginfrid. Altolf. Husing. Cartheri. Mahtrih. Crimuni. Hrodperht. Sigapald. Isancrim. Nendilo. Kerperht. Alpolt. Selprih. Eparhart. Poran. Atto. Adalgart. Actum est ad Frigisingas V. kal. aug indictione VIIII. anno incarnationis domini DCCCXLX. anno regni Hludouuici XVIII.
b) Postea venerunt missi Erchanberti episcopi firmissimam rationem tenentes vestituramque eiusdem traditionis accipientes: Herolf presbiter. Sigamot. Reginfrid. Tozzi. Immino. Sigahart. Atto. Crimperht. Crimuni. Egilperht. Kotadeo. Adalperht. Finit feliciter. Amen. Quisquis titulum legat hunc mihimet misereatur. Indignus precemque fundat rogitatve qui vocor Alpunc. Erchanbertus ebs. Valeas vigeasve felix.