Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 709

Die Edle Reginhilt schenkt ihren Besitz zu Erlhausen.
Datierung: 849
Ausstellungsort: Freising

Notitia cunctorum fidelium, quia quedam nobilis femina nomine Reginhilt quicquid proprie hereditatis vel adqusitionis habuit ad Herilinhuson curtem cum domo et cum aliis aedificiis iornales XX de pratis carradas X mancipium I, hoc totum et integrum tradidit ad domum sanctae Marie et ut filius eius nomine Uuenilo habeat usque in vitam suam post obitum suum permansisset ad domum sanctae Marie ad Frigisingas Isti sunt testes Odolt. Hadaperht. Iminolf. Hegilo. Alius Hadaperht. Aodalhart. Eparmunt. Petilo. Cundpato. Actum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. indictione VII.