Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 708

Der edle Priester Erchanpald übergibt seinen Besitz zu Litzeldorf.
Datierung: 849
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ERCHANPALDI AD LUTZILINDORF.

Notitia cunctorum fidelium quia quidam vir nobilis presbiter nomine Erchanpald ad Lutzilindorf quicquid propriae hereditatis vel adquisitionis habuit ad Lutzilindorf curtem cum domo et cum aliis aedificiis seu quicquid sibi hereditario iurae in ipso loco evenire debuisset hoc totum et integrum firmiter tradidit in capsam sanctae Mariae, ut perpetuo iure ab hodierno die pro remedio animae suae suorumque parentum atque cognatorum permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. indictione VII. Et isti sunt testes Sigifolc. Aodalscalh comes. Erchanpald. Cundperht. Alius Cundperht. Alprat. Emheri. Isanker. Uuigant. Ilprant. Suuidker. Sahso. Irphinc. Husinc. Eigil. Immino. Mancipia quorum nomina Reginhelm, Adalhilt, Rathelm, Othelm, Uulfrihc, Citilo, Alucho, Tato, Uualdker, Hiltipirc, Liutperht