Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 686

Der Priester Chuniperht übergibt Besitz zu Haselbach und Pfaffenkirchen.
Datierung: 846

TRADITIO CHUNIBERTI AD HASALPAH ET AD PA PINCHIRIHA.

Ego igitur Chuniperht presbiter pro remedio animae meae et parentum eorum cogitans quicquid habui ad Hasalpah et ad Papinchirihun firmiter tradidi ad Frigisingas et ad domum sanctae Mariae preter mancipia III his nominibus Uualtrihc, Ratpurc, Aodalheri; alia vero omnia quicquid habui firmiter condonavi post obitum meum et sororis meae Et isti testes per aures tracti Ámato. Fridaperht. Chuonrat. Adalperht. Huasmot. Reginolf. Uuago. Liutperht. Engilperht. Ermanolt. Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLVL indictione V. Et ego Cozroh indignus presbiter haec videns et audiens scripsi et subscripsi