Ellansuuind und ihr Gemahl Ratolf bestätigen und erweitern die Schenkung des † Priesters Otlant.
Datierung: 846 07 31
Contigit autem, quod Ellansuuind superstis fuit Liutsuuinde et venit ad piissimo pontifice Erchanberto et narrabat ei ordinem rei et cum licentia ipsius pristinam renovabit traditionem. Et accesserunt ambo pariter supradicta Ellansuuind et maritus eius nomine Ratolf et communis manibus adiciebant mancipia III quorum nomina Ellanpurc, Manno, Cundperht et de pratis talem partem sicut maximam habuerunt eo tenore, ut ipsam traditionem vita comite amborum usitassent usque ad vitam suam in hoc seculo post obitum vero amborum nullus contradicere valeat domui sanctae Mariae ad Frigisingas Et isti testes per aures tracti Isso. Spulit. Erchanperht. Hitto clericus. Anthelm. Reginolf. Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLVI. indictione VIIII. in II. kal. aug