Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 660

Der Edle Piligrim übergibt Besitz zu Ober(Unter)kienberg, „Reod“ und Allershausen.
Datierung: 843 07 06
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO PILIGRIMI AD CHIENPERC.

Recogitans enimquidam vir nobilis nomine Piligrim divina evangelicaque mandata quae dicunt: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis et reliqua, hac voce enim divini amoris conpunctus supradictus Piligrim pro remedio animae suae et filii sui Reginberti seu parentum suorum vel cognatorum ad se pertinentium omnem rem proprietatis suaee paternae hereditatis seu adquisitionis quam habuit ad Chienperc et ad Reode seu ad Adalhareshuson preter id quod ad Rihperte et ad sororem suam Siccam concambiavit et Ekkymunteshopa quam uxori suae tradidit ad iustitiam suam habendam cui nomen est Alta. Eo tenore ipsa traditio facta est, ut ipse Piligrim sua beneficia habeat suamque traditionem usque ad vitam suam post obitum vero ipsius coniux eius Alta ipsam traditionem suam ad Chienperc seu unum de beneficiis suis quale sibi elegere voluerit, si ipsam traditionem suam ad Adalhareshuson seu omnem adquisitionem suam addere voluerit et si maritalem thorum velata inantea conservare voluerit et annis singulis censum exinde persolvat, hoc est vestitum monachicum cum camisile et cappida; si autem domino donante interim heres ex ipsis nascatur ad Kheanperc hereditatem nostram possideat et ad Adalhareshuson, nisi quod pretermissum est, post obitum Piligrimi quamvis heredem habeant, statim cum omni integritate permaneat ad Frigisingas cum mancipiis XII quoscumque elegere voluerint provisores ipsius ecclesiae de Frigisingas: sin autem ipsa coniux eius se velare noluerit aut heres ex eis ortus non fuerit, statim cum omni integritate firmiter traditae permaneant ad Frigisinga rês nostrae cum mancipiis his nominibus: Amalperht, Riholt, Deotolf, Seliman, Liutmar, Purcman, Radach, Nordcoz, Uuolfarn, Uuilliheri, Uualtheri, Erpfrat, Ortmunt, Uuildfanc, Ekkymunt, Hiltidrud, Cunddrud, Pettac, Deothilt, Ellanhilt, Alpiz, Uuisagund, Zeizuuar, Deotila, Purcrat, Fridarat, Hroadpirc, Ratdrud, Uualtila cum terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cum domibus et omnibus aedificiis cum curtiferis et pecoribus cum omnibus adquisitis et superinpositis pecuniis, hoc totum et integrum sine ulla commutatione firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga, ut ibidem perpetualiter permaneat Hoc factum est ad Frigisingas in presentia Erchanberti episcopi et cunctae familiae sanctae Mariae anno incarnatious domini DCCCXLIII. indictione VI. in II. non. iul Et isti testes per aures tracti Kepolf. Uuicpald. Liutpald. Uuillihelm et alius Uuillihelm. Eparheri. Liutperht. Friduperht. Reginhart. Choanrat. Cundheri. Hitto. Kaganhart. Nothart. Altolf. Otperht. Folmot. Engilpern. Deotperht. Liutprant. Arfrid. Jacob. Reginolf. Liutker. Altrih. Irphinc. Rihilo. Isanperht. Hroadperht. Hroadhart. Cunzi. Ampricho. Leo. Ellanhart. Hitto. Anthelm. Reginpato. Et ego Cozroch indignus presbiter hoc videns et audiens iussione Erchanberti episcopi conscribsi