Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 659

Der Priester Petto macht eine Schenkung gegen ein Lehen zu Oberndorf.
Datierung: 843 07 01

TRADITIO PETTONIS PRESBITERI.

Notum sit cunctis fidelibus quia quidam presbiter nomine Petto tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas mancipia II quorum nomina sunt Ernust, Perthhilt caballos II armenta II Et econtra accepit in beneficium de domno Erchanberto episcopo unam colonicam in loco qui dicitur Oparindorf. Et ea ratione ipsa traditio eius firmiter peracta est, ut quicquid in ipsa colonica elaborare vel adquirere valeat post obitum eius inconvulsum permaneat ad Frigisingas Actum est anno incarnationis domini DCCCXLIII. indictione VI. in kal. iul Et isti testes per aures tracti Eparheri. Otperht. Foltmot. Erchanberth. Joseph. Alprih. Kerrih. Pernker. Hrodperht.