Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 646

Der Priester Egino übergibt Besitz.
Datierung: 842 07 01
Ausstellungsort: Puppling

TRADITIO EGINONI PRESBITERI.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quomodo ego Egino indignus presbiter cogitans de dei timore seu considerans infirmitatem meam tradidi proprium adquisitum meum ad sanctam Mariam in ea vero ratione, ut post obitum meum ipsum beneficium quod habere visus sum infantulus meus nomine Regino quem nutrivi ad servitium sanctae Mariae seu domni episcopi una cum licentia domni episcopi omnia ad integre accipiat Et propterea tradidi servos III istis nominibus: Sigideo, Nendinc, Adalkis, cavallos III boves VIII oves XII capras XXXIIII porcos XIIII et de ministerio aeclesiastico missales II leccionarium I collectarium I omeliarum dialogorum, gradalem I antephanarium I canonem I paenitentialem I istis testibus adstantibus Irinc. Mathpert. Crimperht. Sindperht. Sigihram. Adalperht. Patucho. Richolf. Erchanperht. Cozperht. Perhthram. Herideo. Uuisurih. Chuniperht. Cotauort. Kerhart. Heimpald. Adalpald. Reginolf. Alius Richolf. Facta est haec traditio ad Puppininga in kal. iul. coram Uuldarrico archipresbitero misso domni Erchanperti episcopi anno DCCCXLII. ab incarnatione domini et indictione V.