Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 637

Der Edle Drudhart übergibt Wiesen bei Feldmoching an der Moosach.
Datierung: 840 06 25
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO DRUDHARDI AD FELDMOCHINGAS.

In dei omnipotentis nomine Notum sit, qualiter quidam nobilis vir nomine Drudhart studuit procurare uxorem suam usque ad vitae suae finem necnon post exitum eius. Quapropter tradidit pro illa ad Frigisingas de pratis in loco nominato ad Feldmochingas de fossa usque in fluvium qui dicitur Mosaha ut illuc aeternaliter firmum permaneat et ob hoc tradidit, quod eadem uxor eius illic in supradicto loco ad Feldmohingas locum et mansionem simul et victum haberet, quousque viveret, et pro tali servitio quale sicut illa tunc pro viribus suis potuisset implere Actum hoc ad Frigisingas et in altare sanctae Mariae traditum in VII. kal. iul anno incarnationis domini DCCCXL. indictione I. Isti sunt testes per aures tracti Situli. Kaganhart. Alius Kaganhart. Hruodperht. Isangrim. Meiol. Nothart. Ercholf.