Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 633

Rihharius übergibt Besitz zu Maria(Ober)dorfen.
Datierung: 839 09 26
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO RIHHARII AD DORFA.

Ego siquidem in dei nomine Rihharius cogitans pro remissione animae uxoris meae nomine Hiltisnot quae vitam finivit presentem, quapropter pro illa tradidi ad Frigisingas partem proprietatis meae in loco nominato qui dicitur ad Dorfa iornales XII de terra arabili et de pratis in quibus colligere possunt carradas V ut ibidem perpetualiter permaneat Actum est hoc ad Frigisingas et in altare sanctae Mariae traditum in VI. kal. octobr anno incarnationis domini DCCCXXXVIIII. indictione XV. Ipse auctor traditionis Rihharius pariterque fideiussor extitit vestiturae. Isti sunt testes per aures tracti Suuindheri. Frater eius Kros. Pern. Uuarmunt. Uualdperht. Kauuuo. Adalperht. Kerhart. Helmuni. Emicho. Tuto. Fridaperht. Irminolt. Nothart. Irminfrid. Eogilfrid. Hartmot. Kaganhart.