Suuidmot und ihr Sohn Uicbert übergeben ihren Besitz zu Herrschenhofen gegen Wiederbelehnung damit und mit einem Lehen zu Tölzkirchen.
Datierung: 837 01 27
Ausstellungsort: Hohenkammer
Dum et omnibus non habetur incognitum quia quedam matrona nomine Suuidmot presente filio suo Uuicberto tradidit omnem rem proprietatis suae quicquid habuit ad Horskinhofun curtem cum domo cum omnibus aedificiis superpositis cum mancipiis quorum nomina Ermanrih, Meginolt, Uuinimunt, Peirin, Enisa, Hroadlind, Uuinilind, Adallind terris cultis et incultis silvis pratis pascuis cum omnibus adiacentibus adpendiciis aquis aquarumque decursibus vel quicquid in ipso loco habere videretur, haec omnia firmiter tradidit cum consensu supradicti filii sui in capsas sanctae Mariae, ut a presente die permaneret ad Frigisingas eo tenore, ut hoc ipsum in beneficium habuissent de domo sanctae Mariae et talem beneficium qualem habuisset Adalperht presbiter ad Tenileschirihun usque in finem vitae eorum et annis singulis filius eius Uuicperht exinde censum persolveret, hoc est denarios II ad missam sancti Martini, post obitum vero araborum illorum cum omni integritate permaneat ad Frigisingas Actum est hoc ad Chamaron in VI. kal. febr anno incarnationis domini DCCCXXXVII. indictione XV. Hludouuici regis nostri XII. Et isti testes Reginperht. Heriperht. Ortuni. Alius Reginperht. Irfinc. Hatto. Tozi. Engilperht. Engilrih. Situli. Urolf. Reginhart. Lantpald. Japo. Tato. Reginolf. Et ego Cozroh indignus presbiter conscribsi