Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 626

a) Die Edlen Isanhart und Ellanhart begebn sich ihrer Ansprüche auf das väerliche Erbe zu Dürrnhausen und „Pachiltahofa“. b) Der Priester Uuenilo begibt sich seines Lehens zu Eisenhofen.
Datierung: 837 01 25
Ausstellungsort: Ainhofen

DE CONTENTIONE ELLANHARTI ET ISANHARTI CUM ERCHANBERTO EPISCOPO ET ADVOCATO SUO OADALRICO DE PACHILTAHOFA.

a) Convenerunt multi nobiles viri in locum quae dicitur Eiinhofa Erchanbertus episcopus, Liutpald comes, Ratolt comes, Engilhart comes, Riho comes et missus domni regis nomine Anternaro iusta iudicia decernenda et alii quam plurimi diversas causas dirimandas et finiendas. Ibi in presentia cunctorum accessit advocatus Erchanberti episcopi nomine Oadalrih et interpellabat nobiles viri Isanhardum et Ellanhardum pro eorum haereditatem quod habuerunt ad Durfingesdorf et ad Pachiltahofa dicens, quod avus eorum Isanhart et pater eorum Reginhart pro remedium animarum suarum tradidissent ad Slechdorf sancto Tertulino martyre Christi. Illi vero fortiter resistebant et contradicebant et multo spatio temporis inter se contentionem pro hoc habebant; sed hoc testimoniis adhibitis Erchanbertus episcopus et advocatus eius Oadalrih verum esse comprobare voluerunt et plenum testimonium testium habuerunt. Proinde inito consilio supradicti viri credebant semet ipsis se ad placandum et conciliandum cum domno episcopo profitebantur se reddere domno episcopo et advocato suo colonicas III plenas ad Pachiltahofa. Aliis vero in ipso placito supplicantibus benignissimus episcopus misericordiae motus et conpunctus noluit eos per omnia hereditate privare nec exheredes facere, sed consuluit paupertati eorum et ita fieri permisit ea ratione, ut ipsas tres colonicas plenas restituissent cum curtiferis et terris pratisque et pascuis et quicquid ad ipsas tres colonicas pertinere videbatur et super haec omnia medietatem silve saltuumque et omnium confinium eorum quicquid in ipso die habere viderentur culti vel inculti vel ad colendum conprehensum habuissent, omnium illorum confinium medietatem in silvis et in ruris et in runcariis dimiserunt in manus Erchanberti episcopi et advocati sui Oadalrihi et aliud quicquid ex parte hereditatis eorum habuerunt cum iuramento super capsam corporis sancti Tertulini confortare et confirmare voluerunt, sed ipsum iuramentum per misericordiam suam supradictus episcopus dimisit eis, si pleniter perfecissent sicut supra prenotatum est. Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXXVII. indictione XV. Hludouuici regis nostri in Baiaria XII. Hoc peractum in presentia venerabilium virorum Erchanberti episcopi Liutpaldi et Ratolti comitis et Rihoni comitis et Engilharti comitis. Et alii presentes testimoniales: Coteperht. Meiol. Uuolfolt. Ratkys. Reginperht. Purchart. Perhtolf. Cundpald. Erchanolf. Hiltipald. Cundperht. Machelm. Pero. Alius Meiol. Hatto. Oadalker. Uuichelm. Karuheri. Piligrim. Tagaperht. Odolt. Deothram. Engilrih. Pernuuin. Sigimot. Eriduperht. Elilant. Hunperht. Alpolt. Paltar. Heriperht. Sigipald. Tozi. Hroadperht. Hahkys. Situli. Helfant. Otpot. Alpuni. Hugiperht. Adalhart. Erchanolt. Hilti. Hukperht. Oadalscalch. Tinto. Asolt. Rimideo. Erchanhart. Talamot. Ramfolf. Uuicperht. Irfinc. Sigiprant. Hroadolt. Alius Hilti. Adalperht. Cozperht. Oadalscalch. Alius Cundperht. Froimar. Toto. Alphoh. Alius Reginperht. Alius Situli. Liutperht et alii sine numero. Et ego Cozroh hoc videns et audiens conscribsi. Et isti sunt qui ipsam vestituram viderunt quod Isanhart et Ellanhart vestierunt Erchanbertum episcopum et advocatum suum Oadalricum ad Pachiltahofun de tres curtiferis et de omnibus ad haec pertinentibus et de omnibus supradictis rebus: Reginperht. Meiol. Coteperht. Purchart. Oadalker. Sigipald. Engilrih. Erchanolf. Odolt. Cundpald. Tozi. Uuichelm. Uuicperh. Situli. Hroadperht. Adalperht. Alphoh. Nordperht, die consule quod factum VIII. kal. febr.

b) Et Uuenilo presbiter in ipso placito quicquic ad Usinhofun de beneficio habuit et quod ipse in ipso loco tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas dimisit in manus Erchanberti episcopi et advocati sui Reginberti.