Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 616

Der Priester Hroadperht und sein Neffe Uuilliperht übergeben ihren Besitz zu Gross(Klein)katzbach und „Sneitu“.
Datierung: 836 08 03
Ausstellungsort: Dorfen

TRADITIO HRODPERHTI PRESBITERI ET UUILLAPERTI AD CHAZPAH ET AD SNEITU.

Notum sit multis venerabilibus atque veracis viris, quod Hroadperht presbiter et nepus eius Uuilliperht veniebant ad Dorfun ad Erchanperto venerabili episcopo. Et supplicabat cum aliis hominibus ad supramemorato episcopo ipse Hrodperht, ut hoc ipsud beneficium post obitum eius nepus illius habere licuisset et episcopus ita concessit in ea, ut hoc deinceps pleniter inde servitium exeat sicut antea fecit Ea vero ratione accesserunt Hroadperht et Uuilliperht et tradiderunt in capsa sancta Mariae ad Frigisingas quicquid habere viderentur ad Chazpaz et ad Sneitu totum et integrum tradiderunt cum mancipiis quorum nomina Hugirat, Erpha, et nihil predimiserunt nisi agros VI de pratis carradas V Hec sunt testes Kerhart. Toto. Mahtperht. Eparheri. Urolf. Aarhart. Adalhart. Adalperht. Toto. Liutker. Irminfrid. Rahholf. Perhtolt. Hrodperht. Sigo. Ellanperht. Actum est hoc ad Dorfun coram Erchanperto episcopo in III. non. aug anno incarnationis domini DCCCXXXVI.