Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 615

a) Der Diakon Zotto bestätigt und erweitert die elterliche Schnkung zu Ohlstatt und Pämetsried an das Kloster Schlehdorf. b) Erneuerung.
Datierung: a) 836 07 31 b) 836

TRADITIO ZOTTONI DIACONI AD AUUUOLFESSTETI ET AD REODE.

a) Notitia de renovatione quomodo venit Zotto diaconus cum aliis quam plurimis ad monasterium quod dicitur Slechdorf quod est constructum in honore sancti Dionisii et sancti Tertulini martiris ipso die martyrii sui quod est pridia kalendarum augustarum et tradidit et renovavit traditionem quam olim pater eius Alprih et mater sua Imma una cum filio Zottone tradiderunt. Et professus fuit coram multis in presentia advocatum Oadalrici et Irminfrid et missi Erchanberti episcopi Cundpaldi, quod pater suus et mater sua et ipse ad praesens iam olim ipsam traditionem peregerunt. Tunc adiunxit ipse supradictus Zotto omnem adquisitionem suam et omnia quaecumque habere videretur in locis nominatis ad Auuuolfesstetin et ad Reode, hoc totum et integrum firmiter tradidit ad supradicto loco Slechdorf cum omnibus ad ipsis locis pertinentibus cum terris cultis et incultis aquis aquarumve decursibus silvis campis pascuis pratis cum montanis et omnibus confiniis et suppellectilibus curtiferis pomeriis pecuniis et aedificiis omnia in omnibus adaugmentatis firmiter et inviolabiliter ad supradicto loco tradidit et condonavit preter duos servos quorum nomina Deotuni et Heriuuic, et tertium servum tradidit Erchanberto episcopo nomine Hiltuni, alia omnia firmiter tradidit et renovavit ad supradicto loco Slechdorf. Et hoc statuit et firmiter confirmavit, si ille ipse aut aliquis de genere suo vel de heredibus suis ipsam traditionem frangere voluisset ad ipso monasterio de auro libram unam coactus exsolvat et quod repetit nullo modo evindicare valeat, sed firma et stabilis ipsa traditio in aevum peracta permaneat Et ut certius ab omnibus audientibus credatur, censuit annis singulis ad festivitatem sancti dei Tertulini martyris reddere denarios II Et isti testes per aures tracti Oadalrih. Irminfrid. Ellant. Cundheri. Hartmot. Cundperht. Rihperht. Arpio. Clarmunt. Irminolt. Rincho. Friduperht. Cundheri. Ambricho. Einrih. Engilport. Uueriant. Hroadperht. Reginperht. Lantfrid. Isanperht. Ascrih. Oadalfrid. Kerpald. Engildeo. Peio. Cundperht. Uuerot. Sigiprant. Arho. Actum II. kal. aug. monasterio publico anno incarnationis domini DCCCXXXV. indictione XIII. Hludouuici imperatoris XXII. Hludouuici regis nostri XI.

b) Iterum alia vice venit supradictus Zotto ad Frigisingas et supradictis verbis in altarem sanctae Mariae renovavit traditionem suam, ut omnia in supradictis locis ad se legibus pertinentia ad Slechdorf perpetualiter permanerent. Et isti testes qui hoc viderunt factum et audierunt condictum: Heimo. Heriperht. Hatto. Alhmunt. Liutpald. Chuniperht. Cozleip. Spenneol. Tetti. Piligrim. Sigiuualh. Maganperht. Maganrat. Uuillahart. Uuichart. Cundpald. Hoc factum est supradicto anno. Et ego Cozroh indignus presbiter hoc videns et audiens conscribsi iussione Erchanberti episcopi.