Der Kleriker Rihhart übergibt gegen Lehen zu Ober(Unter)strogn Besitz zu Ober(Unter)geiselbach und –strogn.
Datierung: 836 07 28
Ausstellungsort: Isen
Notum sit multis nobilibus et veracisque viris in Baiouuariorum partibus constitutis quod Rihhart clericus spontanee venit ad Isana monasterio ad Erchanperto episcopo cum suis propinquis et supplicabat atque rogabat ipse Rihhart et ut ille episcopus ei prestare dignetur unum beneficium ad Strogun quod Hohrat presbiter habuit. Et rogatus episcopus ita concessit et prestabat ei hoc ipsud in beneficium Ea vero ratione peracta statim accessit ipse Rihhart et tradidit potestative manu in capsa sancta Mariae ad Frigisingas totum et integrum quicquid in propriis causis habere videtur in loco nominato Kisalpah et ad Strogun et nihil predimisit nisi ecclesiasticam causam et ad ea pertinentia; aliud totum firmiter tradidit cum mancipiis quorum nomina Adallant, Reginpurc uxor eius, Hruodperht, Deotuni, Reginlant, Liuphilt, Plidhilt, Kerlind Et conplacitabat ut hoc haberet et usitaret et emelioraret usque vixisset et post obitum eius totum ad supranominato loco sine ullius hominis contradictione in evo permaneat. Et wadiabat suum censum reddere unum annum exinde de argento solidos X, de cervisa sidos XL, de farina modios IIII et friskingas II et alium annum inde liberatus sit et sic faciat usque ad finem vite sue Fideiussores huius causae Drudolt, Adalhoh. Isti sunt testes per aures tracti Inprimis Ellanperht iudex. Rumolt. Sigifuns. Drudolt. Adalhoh. Eparheri. Eigil. Cozzolt. Fridaperht. Adalperht. Kepahoh. Altolf. Jacob. Eiio. Engilperht. Rihhilo. Suuidker. Actum est hoc ad Isana monasterio coram Erchanperhto venerabili episcopo et Ellanperhto iudice in V. kal. aug. anno incarnationis domini DCCCXXXVI.