Der Priester Uuenilo erneuert eine Schenkung zu Eisenhofen.
Datierung: 836 07 05
Ausstellungsort: Freising
Quicquid enim habuit Uuenilo ad Usinhusun quod iam olim traditum fuit ad Frigisingas, hoc totum et integrum dimisit et adiunxit quicquid in ipso loco propriae hereditatis vel adquisitionis habuit in manus Erchanberti episcopi et iterum in beneficium a domno Erchanberto episcopo accepit ad usitandum in hac fragili vita usque ad finem vitae eius; post obitum vero ipsius nullus contradicere valeat domui sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est ad Frigisingas in III. non. iul anno incarnationis domini DCCCXXXVI. indictione XIIII. Hludouuici regis nostri in Baiouuaria anno XI. Isti testimoniales qui hoc viderunt factum Mahtuni. Uuillahelm. Eparheri. Uuicperht. Urolf Ekkiheri. Deotpald. Drudolt. Pisun. Rihheri. Perhtcoz. Deotperht. Isker.