Tota übergibt eine Kolonie zu Mammendorf.
Datierung: 835 04 13
Ausstellungsort: Kottgeisering
Dei omnipotentis gratia ego Tota divino amore conpuncta veniens veniebam ad piissimum pontificem protectorem nostrum Hittonem in locum Kisalheringa et tradidi colonicam unam in manus venerabilis Hittoni episcopi et advocati sui Hroadperti cum curtiferis et cum omnibus aedificiis superinpositis ut in aevum permaneant et domum sanctae Mariae et servum unum nomine Peruni, quia filii mei subiecti sunt servitio sanctae Mariae Eo modo conplacitavi cum piissimo pontifice supramemorato, ut ego ipsam rem habeam ad vitam meam post quoque decessum meum ab hac luce filius meus nomine Truunheri ipsam rém habeat ita, ut annis singulis tres dies arat et hoc colligat domumque reducat, unum diem fenum secat domumque recolligat et caballum suum habeat ad servitium sanctae Mariae ubicumque ei a senioribus suis vel magistris imperatum fuerit devote oboediat inperantis imperio et fideliter impleat servitium sibi iniunctum et filia mea nomine Liuphilt annis singulis de capite suo in censum reddat denarios IIII ad missam sancti Martini et sic posteritas filiorum meorum in ipso servitio vel censo in aevum permaneat Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXXV. indictione XIII. Hludouuici regis nostri in Baiouuaria regnum gubernante anno X. in id. april Ipsa colonica quam tradidi adiacet in publico oppido loco nuncupante Mammindorf. Et isti testes per aures tracti Pilicrim. Gammo. Mahtuni. Nordlob. Hroadperti. Amalo. Urolf. Heriperht. Kaganhart. Rihhilo. Arpeo. Meiol. Erchanperht. Firman. Einhart. Dregil. Pruninc. Ego igitur Amalricus indignus subdiaconus videns haec omnia et audiens conscripsi