Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 587

Der Priester Imicho erneuert eine Schenkung zu Zorneding.
Datierung: 829 12 08
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO IMICHONI PRESBITERI DE ZORNKELTINGAS.

In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus veracis que viris quia ego Imicho indignus presbiter renovavi pristinam traditionem de Zornkeltinga. Quicquid ibidem habui iterum totum et integrum tradidi et adiunxi quod ante praemisi, curtem cum domo et cum omnibus aedificiis et cum omni adquisitione quod inantea adquirere vel elaborare potuissem mancipiis terris cultis et incultis mobilibus et immobilibus pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, omnia in omnibus firmiter tradidi ad domum sanctae Mariae. Hoc factum est ad Frigisingas in domo sanctae Mariae in publico synodo in VI. decembr anno incarnationis domini DCCCXXVIIII. indictione VI. Hludouuici imperatoris XVII. Et isti testes qui hoc viderunt et audierunt more Baiouuariorum per aures tracti Spulit. Piligrim. Odolt. Hroadperht. Uuillihelm. Adalker. Adalhart. Uualtheri. Frumolt. Liutpald. Tetti. Uuichelm. Otilo. Snelhart. Kaganhart. Engilrih. Altolf. Toato. Snelhart et omni familia praesente Rubo archipresbiter. Sigihart archipresbiter. Altman presbiter. Adalmunt presbiter. Eliuni presbiter. Oadalpald presbiter et alii quam plurimi ipsius familiae Et ego indignus presbiter Cozroh hoc videns iubente domno Hittone episcopo conscripsi