Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 586

Hroadhoh schenkt seinen Besitz zu Berg.
Datierung: 829 08 15

HROADHOH TRADIDIT DE PERC REM ECCLESIASTICAM.

Presentem seculum ruinis crebrescentibus multimodis casuram videbimus et omnes in eam confidentes tamquam umbra praeterire et nihil stabile esse, nisi quod deo omnipotenti in praesenti seculo de caducis et terrenis rebus iustis laboribus puro corde offertur; hoc et in aeterna secula percipere domino promittente confidimus qui dixit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula Ideo in dei nomine ego Hroadhoh quicquid iure hereditatis habui in ecclesiastica in loco que dicitur Perc, hoc totum et integrum firmiter tradidi ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga ubi electus dei in corpore requiescit sanctus Corbinianus et ubi hodierno die dominicarum ovium pastor et rector praeesse dinoscitur Hitto episcopus, ut ibidem perpetualiter pro remedium anime meae permansisset eo modo, ut post obitum meum sine ulla contradictione ad prefatum locum cum omni integritate de partibus meae hereditatis teneatur et possideatur Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXX. indictione VIII. Hludouuici imperatoris XVI. die dominico XVIII. kal. septembris Et ipsam traditionem de altare sanctae Mariae susceperunt advocatos sanctae Mariae Reginperht et Piligrim. Et ipsi testes et alii quam plurimi Uuillihelm. Sigiperht. Irminfrid. Irminheri. Deotrih. Kerperht. Drudmunt. Amalperht. Nendilo. Uuolfheri. Alauuih. Tuto.