Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 581

a) Der Edle Herimot und sein Sohn Diakon Batucho übergeben ihren Besitz zu Derndorf. b) Der Priester Eto und sein Neffe Batucho bestätigen diese Schenkung.
Datierung: a) 829 03 17 b) 829 03 25

TRADITIO HERIMOTI ET FILII EIUS BATUCHONI DIACONI AD DORNEGINDORF SEU ETO PRESBITER.

a) Dum in dei nomine notum sit omnibus in episcopio sanctae Mariae manentibus vel omnibus fidelibus in Baiouuaria consistentibus quod quidam nobiles viri nomine Herimot et filius eius Batucho diaconi tradiderunt ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid proprie hereditatis vel adquisitionis habuerunt in loco Dornekindorf mancipiis aedificiis curtiferis aquis aquarumque decursibus terris cultis et incultis mobilibus et immobilibus omnia in omnibus firmiter ad Frigisingas tradiderunt, ut confirmatum et inconvulsum ab hodierno die ad Frigisingas permaneat Hoc fuit factum ad Dornekindorf in XVI. kal. apr indictione VI. anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCXXVIII. Hludouuici imperatoris XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria cum coniuge rediit. Et isti testes Adalperht. Hahart. Cundperht. Cundheri. Asprant. Hekilo. Meginrat. Cundhart. Rihker. Tagaperht. Herimot. Hunpald. Helid. Uuolfdregi. Pernker. Uuolfperht. Erih. Lantperht. Heriperht. Oadalrih. Hroadhart. Denchilo. Ellanhart. Heimker. Coteperht. Uuolfcrim. Comolt. Uuenilo.

b) Proinde in caena domini venerunt ad Frigisingas Eto presbiter et nepus eius Batucho diaconus et supradictam traditionem confirmaverunt et quicquid in supradicto loco habuerunt in altarem sancte Mariae firmiter tradiderunt et cum testibus confirmaverunt. Et isti testes: Petto. Altrih. Mahtuni. Irminfrid. Hroadperht. Irminhart. Arbeo. Uuicperht. Egilolf. Sigihart. Unforht, Oadalker fideiussores. Eto et Erchanpald presbiteri. Et Sigihart archipresbiter et omnis familia sanctae Mariae adstabat et factum videbat. Hoc factum in supradicto anno in VIII. kal. apri. Et ego Cozroh indignus presbiter hoc videns et audiens scribsi iussione Hittoni episcopi.