Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 580

Bischof Hitto kauft von Anno einen Wald zu Geisenhausen.
Datierung: 829 01 15
Ausstellungsort: Hagertshausen

ANNO AD KYSINHUSUN PARTEM SILVE TRADIDIT ET PRETIUM ACCEPIT.

Hoc ad notitiam multorum veniat quia iam vir venerabilis Hitto episcopus et advocatus eius Reginperht dederunt quidam homini nomine Anno caballum unum ad decem solidos conprobatum et in vestitu et alia pecunia solidos V et conparaverunt unam silvam in loco Kysinhusir quod erat in longitudine mensura iugerum XXX, in latitudine perticarum XVI quod adiacet silve abbatis Iskarii Eo modo ipsam silvam contra illo supradicto pretio firmiter in manus Reginberti ipse Anno tradidit qui temporalis possessor ipso die esse dinoscitur, ut ab illo die in potestate et dominatione permansisset sanctae Mariae et domni Hittonis episcopi, ut nec ipse neque successores eius potestatem habuissent nullo modo commutandi vel minuendi, sed vinditio haec incommutabilis permansisset Isti testes more Baiouuariorum ad confirmationem in testimonium tracti Reginperht. Piligrim. Ermperht. Deotrih. Rihperht. Macho. Reginperht. Uuicco. Friduperht. Reginperht. Purcman. Uuicperht. Hartmot. Tetti. Uicperht. Uuillihelm. Kisalhart. Arbeo. Tato. Starcholf. Reginheri. Deothelm. Reginhoh. Úro. Eigolt. Appo. Pruninc. Uuolfheri. Memmo. Hoc factum est ad Haholfeshusun in XVIII. kal. febr anno incarnationis domini DCCOXXVIIII. Hludouuici imperatoris anno XVII. indictione VII. Et ego Cozroh hoc videns et audiens conscripsi iussione Hittoni episcopi