Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 579

Alprih und seine Söhne übergeben zur Busse für eine unrechtmässige Schnkung zu Schmiechen ihren Besitz zu Alling.
Datierung: 829 01 11
Ausstellungsort: Emmering

QUOMODO ALPRIH AD ALLINGAS RESTITUIT.

Convenerunt venerabiles viri secundum iussionem domni regis ad eo loco quae dicitur Emheringa Hitto episcopus, Anzo comes missus dominicalis et Liutpaldus comes et alii multi legodoctores iudicia recta decernenda. Tunc quidem Hittoni venerabilis episcopi advocatus nomine Spulit quesivit ad cuidam viro nomine Alprih cuncta aequalia, sicut ille traditum habuit ad Frigisinga sanctae Mariae illum dictum locum Smeoha cum omnibus ad ipso pertinentibus vico. Et hanc ipsam traditionem ad ipsa casa dei firmare et stabilire non potuit, sed iterum de manu supra nominati advocati illam traditionem suscepit et Chonrato dimisit in proprium. Ea ratione cunctis hoc audientibus Anzo missus domni regis iussit Alprico legaliter iustitiam facere episcopo et advocato eius pro eo quod illam traditionem ad ipsa casa dei firmare nequiverat. Tunc supradictus Alprih et filii eius Hadumar et Hunolt simul cum eo donaverunt in manus Hittoni episcopi et advocati eius Spulitoni talem proprium quod habuerunt ad Allingas, hoc est casam cum aliis aedificiis infra curte et mancipias sex, viros tres et feminas tres in iuventute permanentes et pecora XII et iurnales XC, de pratis carradas XL molinam I et alias colonias IIII cum casis et curtiferis cum terra cum pratis, sicut servi habent usum plenas colonias tenere, et ista omnia hic notata donaverunt pro conpositionem et iniustitiam quam fecerat ad ipsa casa dei, ut a die praesente in potestate permaneret rectoris sanctae Mariae ad Frigisingas, Alprico et filiis eius confirmantibus, ut ibidem sine ullius hominis contradictione firmiter permaneret. Et illis fideiussores fuerunt vestiture ipsius: Kerhart. Orendil. Hatto. Cundperht. Et iterum Alprih et filii eius Hadumar et Hunolt contraplacitabant omnem adquisitionem in omnibus causis quam ad ipsa casa dei habuissent, ut ultra querendi inde facultatem non haberent, cum eorum wadio illi pariter firmaverunt. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt: Hitto episcopus. Anzo comes. Liutpald comes. Reginperht. Pilicrim. Spulit. Amalo. Arahad. Adalperht. Kyso. Uuicperht. Deotmar. Uualaheri. Juto. Salucho. Friduperht. Hroadperht. Eigil. Karuheri. Sulaman. Cozpald. Odolt. Hahkis. Sigipald. Rumolt. Alpuni. Heimrih. Huzo. Heripald. Uualdker. Cundheri. Kaganhart. Reginperht. Erchanolf. Cozperht. Uualtrih. Cundpald. Siuo. Alholf. Liuthram. Hilti. Cotedeo. Alius Orendil. Starcholf. Cundheri. Kotehelm. Hadumar. Hunolt. Uualto. Cundhart. Engilperht. Deotperht. Racholf. Altrih. Alius Hunolt. Kerhart. Engilhart. Jacob. Kerrat. Alius Engilperht. Moatperht. Oadalrih. Kerperht. Reginpald. Franco. Alius Hroadperht. Heriker. Hroadinc. Cundhart. Deotmar. Uuicco. Putilo. Nidhart. Cunduuin. Actum est hoc ad Emheringas in III. id. ian. anno incarnationis domini DCCCXXVIII. indictione VII. Hludouuici imperatoris anno XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex Baiouuariorum cum coniuge sua in Baiouuaria rediit. Ego quidem Undeo indignus diaconus hanc notitiam ex iussione Hittoni venerabilis episcopi conscripsi hoc videns et audiens.